MAXIMILIANUS I

MAXIMILIANUS I
MAXIMILIANUS I.
Imperator prudentissimus, Caroli U Caesaris avus paternus, fil. Friderici III. Pacifici Imperatoris. Primus Archiducis titulum sibi sumpsit. Duxit A. C. 1477. Mariam Burgundicam, filiam et heredem Caroli Audacis, Inducias cum Ludovico XI. pactus, minime diuturnas, A. C. 1479. cum illo ad Guinegastum victor conflixit. Orbatus uxore A. C. 1482. a Gandavensibus, eius liberos apud se retinentibus, male habitus est. Rex Romanus vivô adhuc patre creatus, ac Aquisgrani coronatus, A. C. 1486. Gandavenses, filiô illis ereptô, infestos sensit. Quibus cum reliqua Flandria accederet, ipsemet Brugis A. C. 1488. a civibus detentus est: sed paulo post liber. Annam Britannicam, per Legatum Comitem Nassovium, sibi, A. C. 1489. despondit, quae tamen ipsi a Carolo VIII. in iuste erepta est, remissâ insuper ei Margareta filiâ, quam Carolus antea duxerat. Hincirritatus Maximilianus cepit Atrebates, et Audomarum, Ambianum quoque iam ingressus. Post quae pax coiit Silvanecti, A. C. 1493. et successit in imperio Maximilianus, parenti defuncto. Ductâ dein Blancâ, sorore Ducis Mediolanensis, iunctus Italicis Principibus, Carolum VIII. ex Neapolitano regnô in patriam redeuntem ad Fornovam vicit, A. C. 1495. Alberto Saxonico Westfrisiam concessit. Cum Helvetiis infeliciter pugnavit, controversiam Bavaritam prudenter decidit, non acquiescentem Rupertum, Philippi Palatini filium proscripsit, domuit, clementiâ prosecutus est. Ad potentiam Venetorum retundendam, foedere cum Iulio, Ludovico XII. Hispano etc. initô, per Anhaltinum illos X. Milibus caesis superavit, plurimaque illis ademit: pace mox factâ, eundem Galliae Regem secundô ad Guinegastum praeliô, calcarium vulgo dictô, in fugam coniecit. Franciscum I. nimis progredientem coerciturus, â militibus suis desertus et a Borbonio ex agro Mediolanensi pulsus est. Obiit A. C. 1519. Camerae Imperialis fundator, Princeps eximius, sed venator impotens. Undetrequens illi, de se et Iulio II. dicterium: Deus aeterne, nisi vigilares, quam male esset mundo, quem regimus nos, ego miser venator, et sceleratus ille Iulius. Fautor insuper literatorum, ipse quoque poemata, et commentarios vitae suae condidit, P. Iov. in elog. Cuspinian. in Orat. Fun. Guicciard. l. 13. Phil. Cominaeus et Gaguin. in Hist. etc. Ex Blanca, nullâ prole susceptâ, ex Maria Philippi, qui Austriacam familiam continuavit, Pater fuit, et Margaretae. Ei successit nepos ex filio Carolus V. Coeterum Burgundicae hic domui, Maria ductâ, eam cum Austriaco coniungens, non parum in crementi primus conciliavit. Unde cum hoc singulare in Hispanis, quibus hodie Austriaci dominantur, notet Hornius, quod ipsorum Monarchia non tam armis, quam coniugiis aucta sit, qui modus acquirendi maxime naturalis ac innocens est, tria inprimis coniugia huic fini inserviisse memorat. I. Maximiliani Caesaris cum Maria, Caroli Burgundiae Ducis unica filia, quae totum Belgium traduxit ad domum Austriacam. II. Philippi I. cum Iohanna, filiâ Ferdinandi et Isabellae Regum Castellae et Aragoniae, quô coniugiô Hispania, Belgium et Austriacae provinciae in unum coaluerunt. Hinc nati Carolus V. et Ferdinandus: quorum is mortuô Patre, Rex Cast ellae et Princeps Belgiifactus, Ferdinando Catholico, in Regno Aragoniae, Siciliae, Neapolis et Sardiniae, A. C. 1516. Maximiliano avo, in Imperio Germanico, triennio post successit. Hic (Ferdinandus) latissimas in Germania provincias, atquepost fratrem, Imperialem quoque dignitatem nactus est. III. Caroli V. cum Isabella
filia Emanuelis Regis Portugalliae, cuius fil. Philippus II. inde ius suum in Portugalliam derivavit. Accessit, sub eodem Carolo, Ducatus Mediolanensis, A. C. 1536. ut de Regno Mexicano, A. C. 1521. Peruviano A. C. 1533. utroque in America: ac in Africa, Tunetano A. C. 1535. subiugatis, nil dicam. Georg. Hornius Orb. Imp. p. 180.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • MAXIMILIANUS II — MAXIMILIANUS II. fil. Ferdinandi I. Rex Romanorum electus, A. C. 1562. Hungariae quoque et Bohemiae regnum tenuit, Protestantibus minime infensus; unde et Romam de eo perlatum, quod et Praedicatorem aleret, saepiusque contionantem audiret, qui in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Maximilianus, S. (7-8) — 7–8S. Maximilianus, Ep. M. (12. al. 29. Oct.). Dieser berühmte Heilige169 war zu Culeja (auch Claudia Celeja, h. Cilly, oder Cilley in Steyermark), einer der blühendsten Städte im römischen Noricum, geboren. Der Ort war ein bischöflicher Sitz und …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • MAXIMILIANUS — I. MAXIMILIANUS Archidux Austriae, fil. prioris, srater Rodolphi II. et Matthiae Imperatoris a quibusdam Poloniae proceribus Rex electus, contra Sigismundum, A. C. 1587. ab hoc victus captusque est. Hinc liber, in Hungaria, Mahometi III. qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Maximilianus, S. (2) — 2S. Maximilianus (28. Mai al. 1. Sept.). Dieser hl. Maximilianus war Diakon des hl. Bischofes Nicephorus und wird am 28. Mai, nach Migne am 1. Sept., zu Humago (Umago) in Istrien, am adriatischen Meere, verehrt. Seine Legende ist fabelhaft. S.… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Maximilianus, S. (1) — 1S. Maximilianus (12. al. 25. Mai), Martyrer zu Thebesta in Numidien. S. S. Mamilianus2. (Ueber den Namen Maximilian sehe man eine nicht sonderlich gute Erklärung bei S. Maximilianus7) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Maximilianus, S. (3) — 3S. Maximilianus (20. Aug.), mit dem Beinamen Afer, wird von den Boll. deßhalb unter die Uebergangenen gestellt, weil sie seine Acten, die vorhanden waren, nicht mehr auffanden, und hienach auch über seine Verehrung nichts Sicheres sagen konnten …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Maximilianus, S. (4) — 4S. Maximilianus (21. Aug.), ein Martyrer zu Antiochia unter Julian dem Abtrünnigen. S. S. Bonosus3 …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Maximilianus, S. (5) — 5S. Maximilianus (26. Aug.), angeblich ein Bekenner zu Rom (so nennen ihn Grevenus, Molanus, Canisius), wird von den Boll. übergangen, weil sie in verlässigen Autoren über ihn nichts auffinden konnten. (V. 762) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Maximilianus, S. (6) — 6S. Maximilianus (26. Aug.), ein Martyrer. S. S. Poeclanus. (V. 812) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • MAXIMILIANUS Sfortia — Dux Mediolani, praeteritô saeculô celebris fuit. Origo familiae, a Franciso Sfortia, qui humili ortus stirpe, e gregario milite, velut Agathoclesalter, ad summam potentiam ascendit. Hic enim, Philippi Mariae, ex Vice Comitum familia ultimi, per… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”